monumenta.ch > Hieronymus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 74, 4
Simulque considera quid dicat Ecclesia contra Synagogam calumniatricem: Ego et mulier haec habitabamus in domo una . Post resurrectionem enim Domini Salvatoris, una de utroque populo Ecclesia congregata est; et quam eleganter: Peperi, inquit, apud eam in cubiculo. Ecclesia enim de Gentibus, quae non habebat prius Legem et Prophetas, peperit in domo Synagogae: nec egressa est de cubiculo, sed ingressa. Unde dicit in Cantico Canticorum: Introduxit me rex in cubiculum suum . Et iterum: Et quidem non spernam te. Assumens introducam te in domum matris meae, et in cubiculum eius quae concepit me . Tertia autem die: postquam ego peperi, peperit et haec. Si consideres Pilatum lavantem manus atque dicentem: Mundus ego sum a sanguine iusti huius : si Centurionem ante patibulum confitentem: Vere hic erat Filius Dei , si eos qui ante passionem per Philippum, Dominum videre desiderant: haud ambiges primam peperisse Ecclesiam, et postea natum populum Iudaeorum, pro quo Dominus precabatur: Pater, ignosce eis, quod enim faciunt, nesciunt . Unaque die crediderunt tria millia: et alia die quinque millia . Et eramus simul (multitudinis enim credentium erat cor unum, et anima una) nullusque alius in domo nobiscum, exceptis nobis duabus: non blasphemantium Iudaeorum, non Gentilium idolis servientium. Mortuus est autem filius mulieris huius nocte. Dum enim Legis sequitur observantiam, et gratiae Evangelii iugum Mosaicae doctrinae copulat, tenebrarum errore cooperta est. Oppressitque eum mater sua dormiens, quae non poterat dicere: Ego dormio, et cor meum vigilat . Media nocte consurgens, tulit filium de latere (Ecclesiae) dormientis, et in suo collocavit sinu. Relege totam ad Galatas Apostoli Epistulam, et animadvertes quomodo filios Ecclesiae suos facere Synagoga festinet, et dicat Apostolus: Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis . Vivum tulit, non ut possideret, sed ut occideret. Non enim amore fecit hoc filii, sed aemulae odio, et suum mortuum per Legis caeremonias in sinu Ecclesiae supposuit.